- ZAMUR
- ZAMURapud Thangidaeum Scriptorem Arabem, piscis parvi corporis, mille vocum, quarum auditu fit familiaris hominibus; unde est, quod naves comitatur, vectores recreans. Sequitur, si cetus accedat, τὸν Zamur in eius aurem statim insilire et perpetuô cantu illi obtundere, donec ad vada et rupes eum impellat, ad quas, tam importunum cantorem excussurus, toties caput allidat, et tantô impetu, ut tandem ipse sibi mortem consciscat. Inde pisciculum illum carum esse vectoribus, qui nihil non agunt, ut apud se diu detineant, tamquam malorum averruncum. Et si in retia forte inciderit, beneficiorum memores dimittunt, ut sacrum piscem, quemque attingere sit nefas. Sic Scriptor ille, aliique eius gentis et farinae. At cum cetis Graeci agunt multo clementius, cum pisciculum illis adiungunt, qui sit viae dux et imminentia vada praemonstret, ne in illa impingat temere. Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 15. quod est de Arabum Animalibus aquaticis fabulosis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.